- PISAURUS
- PISAURUSPiceni fluv. a. quo Pissaurum civitas Umbriae ei superposita nominata est, antiquissima Roman. Colonia. Destructa a Totila, a Bellisario reparata est. Subfuit dein Malatestis, Sfortiis, Riveriis, donec ad sedem Pontificiam pervenit. Sita est in planitie, et flum ine Fogliâ interluitur. Munita, cum arce, quae olim Ducum sedes. Hodie Persaro dicitur, Servius vero scribit, Pisaurum dictum, quod illis aurum pensatum sit. Nam cum Camillus Gallos interemislet, aurumque quod Galli a Roma acceperant pro Capitolio non everso, recepisset, et signa civitati appendisset, civitati nomen dedit, Plin. l. 3. c. 5. Urbs haec caeli gravitate vehementer laborat, praecipue mensibus aestivis, ut adeo paucissimi hîc mortales annos 50. superare, nec multi ad eam aetatem pervenire soleant; quamobrem estquante aere, potissimeque sub Canicula, tot absu muntur pueri, ut absque ingenti dolore commemorari nequeat. Nunc Ducatus Urbini est, in ditione Pontific. in ora maria Adriatici ampla et elegans, media inter Senogalliam ad Ortum et Ariminum ad Occidentem, Baudrand. Hîc superbum visitur palatium, Poggio Imperiale dictum. quod Constantius loci quondam dominus exstruxerat. Vide praeter iam laudatos, Livium, l. 33. et 41. Procop. l. 3. Agathiam, Sabellicum, Leandr. Albertum descr. Ital. etc. Vibius Sequester in Catalogo fluminum: Pisaurus, qui et isaurus, ut Lucanus, a quo eivitas Pisaurum, de qua Catullus, Epigr. 82. v. 3.———— Moribundâ sede, Pisauri.Lucani locus est, l. 2. v. 406.Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro.Alii Isapis. Lloyd. Coloniam vero olim Graecam fuisse, docetIoh. Marshamus ex nummo ΠΙΣΑΥΡΙΩΝ, in Canone Chronico Sec. XVII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.